Charter Document - 02520057
Charter Number: | 02520057 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis universis abbatibus et conventibus Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Cum preter pauperem victum vestrum omnia bona vestra hospitalitati et aliis piis operibus officiosissime sint exposita satis inhumane aliis auferri videtur egenis quicquid a vobis violentia vel ingenio extorquetur Nec quia dominus manuum vestrarum operibus benedicens viaticum peregrinationis vestre quantomagis illud fraterna caritate in usus pauperum distribuitis tantomagis celesti alluvione multiplicat estis deterioris conditionis habendi sed potius melioris cum nonnisi vasis paratis celestis gratie oleum infundatur quod pauperis mulieris deficientibus vasis stetit Licet igitur largiente domino monasteria vestra plus solito temporalium floreant ubertate quia tamen exinde pauperibus uberius subvenitur nos volentes eo vos de speciali gratia favorabilius confovere quo exinde illi complacere nos credimus qui quod uni ex minimis suis fit sibi reputat esse factum devotionis vestre precibus inclinati auctoritate vobis presentium indulgemus ne apostolice sedis legati procurationes pecuniarias a monasteriis vestris exigere vel extorquere presumant sed cum ad domos vestras accesserint sine carnium esu eibis regularibus sint contenti Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lateran IIII kal ianuarii pontificatus nostri anno tertio