Charter Document - 02520056

Charter Document - 02520056


Charter Number: 02520056
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1218
Date type: Internal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Honorius episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati Cisterciensi et universis coabbatibus eius et fratribus sub eodem ordine deo servientibus salutem et apostolicam benedictionem Contingit interdum quod nonnulli propriis incumbentes affectibus dum sanctionum sensum legitimum ad vota sua non habent accomodum superinducunt adulterum intellectum in temporali compendio eternum dispendium non timentes Sane quia sicut audivimus quidam suo nimis inherentes ingenio nimiumque voluntarii concilii generalis interpretes de novalibus post idem concilium acquisitis a vobis intendunt decimas extorquere ne super hiis vos contingat indebita molestatione vexari nos interpretationem illorum intellectui constitutionis predicti concilii super Cisterciensium decimis edite asserimus peregrinam In qua quidem expresse cavetur ut de alienis terris et amodo acquirendis si eas propriis manibus aut sumptibus colueritis decimas persolvatis ecclesiis quibus ratione prediorum antea solvebantur Unde si ad prope positum aciem discretionis extenderent advertentes nichilominus de quibus novalibus apostolica sedes intelligat indulgentiam super talibus piis locis concessam non si circa novalia nove interpretationis ludibrio ingenia fatigarent Inhibemus igitur auctoritate presentium ut nullus a vobis de novalibus a tempore concilii excultis vel in posterum propriis manibus aut sumptibus excolendis decimas exigere vel extorquere presumat Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire Sii quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lateran IIII kal ianuarii pontificatus nostri anno tertio