Charter Document - 02520053
Charter Number: | 02520053 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis Bertoldo abbati monasterii de Reintenhaselach eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium de Reitenhaselach in quo divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus Inprimis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque institutionem Cisterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium impresentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis grangiam de Windeberge grangiam de Harde grangiam de Rote grangiam de Percha grangiam de Eringen grangiam de Schuzzingen grangiam de Schonenberch grangiam de Wesselberch grangiam de Cidelarel cum pratis vineis terris nemoribus usuagiis et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus Colitis tam de terris cultis quam incultis sive de ortis et virgultis et piscationibus vestris vel de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat Liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in monasterio vestro professionem fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere discedentem vero absque communium litterarum vestrarum cautione nullus audeat retinere Quod siquis forte retinere presumpserit licitum vobis sit in ipsos monachos vel conversos regularem sententiam promulgare Illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie vestre collatum liceat alicui personaliter dari sive alio modo alienari absque consensu totius capituli vel maioris aut sanioris partis ipsius Si que vero donationes vel alienationes aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus Ad hec etiam prohibemus ne aliquis monachus sive conversus sub professione vestre domus astrictus sine consensu et licentia abbatis et maioris partis capituli vestri pro aliquo fideiubeat vel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra pretium capituli vestri providentia constitutum nisi propter manifestam domus vestre utilitatem quod si facere forte presumpserit non teneatur conventus pro hiis aliquatenus respondere Licitum preterea sit vobis in causis propriis sive civilem sive criminalem contineant questionem fratrum vestrorum testimoniis uti ne pro defectu testium ius vestrum in aliquo valeat deperire Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus vel quelibet alia persona ad synodos vel conventus forenses vos ire vel iudicio seculari de vestra propria substantia vel possessionibus vestris subiacere compellat nec ad domos vestras causa ordines celebrandi causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi venire presumat nec regularem electionem abbatis vestri impediat aut de instituendo vel removendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta Cisterciensis ordinis se aliquatenus intromittat Si vero episcopus in cuius parrochia domus vestra fundata est cum humilitate ac devotione qua convenit requisitus substitutum abbatem benedicere et alia que ad officium episcopale pertinent vobis conferre rennuerit licitum sit eidem abbati si tamen sacerdos fuerit proprios novitios benedicere et alia que ad officium suum pertinent exercere et vobis omnia ab alio episcopo pereipere que a vestro fuerint indebite denegata illud adicientes ut in recipiendis professionibus que a benedictis vel benedicendis abbatibus exbibentur ea sint episcopi forma et expressione contenti que ab origine ordinis noscitur instituta ut scilicet abbates ipsi salvo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere compellantur Pro consecrationibus vero altarium vel ecclesiarum sive pro oleo sancto vel quolibet ecclesiastico sacramento nullus a vobis sub obtentu consuetudinis vel alio modo quicquam audeat extorquere sed hec omnia gratis vobis episcopus diocesanus impendat alioquin liceat vobis quemcumque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et communionem apostolice sedis habentem qui nostra fretus auctoritate vobis quod postulatur impendat Quod si sedes diocesani episcopi forte vacaverit interim omnia ecclesiastica sacramenta a vicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis sic tamen ut ex hoc in posterum propriis episcopis nullum preiudicium generetur Quia vero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis si quem episcopum Romane sedis ut diximus gratiam et communionem habentem et de quo plenam notitiam habeatis per vos transire contigerit ab eo benedictiones vasorum et vestium consecrationes altarium ordinationes monachorum auctoritate apostolice sedis recipere valeatis Porro si episcopi vel alii ecclesiarum rectores in monasterium vestrum vel personas inhibi constitutas suspensionis excommunicationis vel interdicti sententiam promulgaverint sive etiam in mercennarios vestros pro eo quod decimas non solvitis sive aliqua occasione eorum que ab apostolica benignitate vobis indulta sunt seu benefactores vestros pro eo quod aliqua vobis beneficia vel obsequia ex caritate prestiterint vel ad laborandum adiuverint in illis diebus in quibus vos laboratis et alii feriantur eandem sententiam protulerint ipsam tanquam contra sedis apostolice indulta prolatam duximus irritandam nec littere ille firmitatem habeant quas tacito nomine Cisterciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum privilegiorum constiterit impetrari Preterea cum commune interdictum terre fuerit liceat vobis nichilominus in vestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis divina officia celebrare Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere sanguinem fundere hominem temere capere vel interficere seu violentiam audeat exercere Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini vestro concessas necnon libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus vel aliis fidelibus rationabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Iesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus ss + Ego Iohannes Sabinensis episcopus ss + Ego Guido Prenestinus episcopus ss + Ego Hugo Hostiensis et Velletrensis episcopus ss + Ego Cinchius tituli sancti Laurentii in Lucina presbyter cardinalis ss + Ego Cencius sanctorum Iohannis et Pauli presbyter cardinalis tituli Pamachii ss + Ego Petrus tituli sancti Marcelli presbyter cardinalis ss + Ego Leo tituli sancte crucis in Iherusalem presbyter cardinalis ss + Ego Guido sancti Nicholai in carcere Tulliano diaconus cardinalis ss + Ego Octauianus sanctorum Sergii et Bachi diaconus cardinalis ss + Ego Iohannes sanctorum Cosme et Damiani diaconus cardinalis ss + Ego Angelus saneti Adriani diaconus cardinalis ss Dat Rome apud sanctum Petrum per manum Raynaldi acoliti et capellani domni Innocentii III pape VII kal aprilis indictione II incarnationis dominice anno MCCXII pontificatus vero eiusdem domni Innocentii anno septimo decimo