Charter Document - 02520052
| Charter Number: | 02520052 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1214 |
| Date type: | Internal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius X episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus Salzeburgensi archiepiscopo et suffraganeis eius et dilectis filiis abbatibus prioribus decanis archidiaconis et aliis ecclesiarum prelatis per Salzeburgensem provinciam constitutis salutem et apostolicam benedictionem Audivimus et audientes mirati sumus quod cum dilectis filiis abbati et conventui de Reitenhaslach Cisterciensis ordinis a patribus et predecessoribus nostris concessum sit et a nobis ipsis postmodum indultum et etiam confirmatum ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus excolunt nemini decimas solvere teneantur quidam ab eis nichilominus contra sedis apostolice indulgentias decimas exigere et extorquere presumunt et prava ac sinistra interpretatione apostolicorum privilegiorum capitulum pervertentes asserunt de novalibus debere intelligi ubi noscitur de laboribus esse scriptum Quoniam igitur manifestum est omnibus qui recte sapiunt interpretationem huiusmodi perversam esse et intellectui sano contrariam cum secundum capitulum illud a solutione decimarum tam de terris illis quas deduxerunt vel deducunt ad cultum quam de terris etiam cultis quas propriis manibus aut sumptibus excoiunt liberi sint penitus et immunes nec ullus contra eos materiam habeat malignandi universitati vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatinus omnibus parrochianis vestris auctoritate apostolica prohibere curetis ne a memoratis fratribus de novalibus vel de aliis terris quas propriis manibus vel sumptibus excoiunt seu de nutrimentis animalium ullatenus decimas presumant exigere vel quomodolibet extorquere Quia vero non est conveniens vel honestum ut contra sedis apostolice indulgentias temere veniatur que obtinere debent inviolabilem firmitatem mandamus vobis firmiterque precipimus ut si qui monachi canonici clerici vel laici contra privilegia sedis apostolice memoratos fratres super decimarum exactione gravaverint laicos excommunicationis sententia percellentes monachos canonicos sive clericos contradictione dilatione et appellatione cessante ab officio suspendatis et tam excommunicationis quam suspensionis sententiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari Ad hec presentium vobis auctoritate precipimus quatinus siquis eorumdem parochianorum vestrorum in sepe dictos fratres violentas manus iniecerit eum accensis candelis excommunicatum publice nuntietis et tamquam excommunicatum faciatis ab omnibus cautius evitari donec eisdem fratribus congrue satisfaciat et cum litteris dioecesani episcopi rei veritatem continentibus apostolico se conspectui representet Dat Rome apud sanctum Petrum XV kal aprilis pontificatus nostri anno septimodecimo
