Charter Document - 02520051
Charter Number: | 02520051 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1209 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus Salseburgensi archiepiscopo et suffraganeis eius et dilectis filiis abbatibus prioribus archidiaconis prepositis decanis et aliis ecclesiarum prelatis per Salseburgensem provinciam constitutis salutem et apostolicam benedictionem Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur et canonice sententie severitas enervatur ut viri religiosi et hii maxime qui per sedis apostolice privilegia maiori donati sunt libertate passim a malefactoribus suis iniurias sustineant et rapinas dum vix invenitur qui congrua illis protectione subveniat et pro fovenda pauperum innocentia se murum defensionis opponat Specialiter autem dilecti filii abbas et conventus de Reitenaislach Cisterciensis ordinis tam de frequentibus iniuriis quam de ipso cotidiano defectu iustitie conquerentes universitatem vestram litteris petierunt apostolicis excitari ut ita videlicet in tribulationibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere quod ab angustiis quas sustinent et pressuris vestro possint presidio respirare Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus illos qui possessiones vel res seu domos predictorum fratrum vel hominum suorum irreverenter invaserint aut ea iniuste detinuerint que predictis fratribus ex testamento decedentium relinquuntur seu in ipsos fratres contra apostolice sedis indulta sententiam excommunicationis aut interdicti presumpserint promulgare vel decimas laborum seu nutrimentorum ipsorum spretis apostolice sedis privilegiis extorquere monitione premissa si laici fuerint publice candelis accensis excommunicationis sententia percellatis si vero clerici vel canonici regulares seu monachi fuerint eos appellatione remota ab officio et beneficio suspendatis neutram relaxaturi sententiam donec predictis fratribus plenarie satisfaciant et tam laici quam clerici seculares qui pro violenta manuum iniectione anathematis vinculo fuerint innodati cum dioecesiani episcopi litteris ad sedem apostolicam venientes ab eodem vinculo mereantur absolvi De monachis vero et canonicis regularibus id servetur ut si eiusdem claustri fratres manus in se iniecerint violentas per abbatem proprium si vero unius claustri frater in fratrem alterius claustri huiusmodi presumpserit violentiam exercere per iniuriam passi et inferentis abbates absolutionis beneficium assequantur etiam si eorum aliqui priusquam habitum reciperent regularem tale aliquid commiserunt propter quod ipso actu excommunicationis sententiam incurrissent nisi excessus ipsorum esset difficilis et enormis utpote si esset ad mutilationem membri vel sanguinis effusionem processum aut violenta manus in episcopum aut abbatem iniecta cum excessus tales et similes sine scandalo nequeant preteriri Si vero in clericos seculares manus iniecerint pro vitando scandalo mittantur ad sedem apostolicam absolvendi Villas autem in quibus bona predictorum fratrum vel hominum suorum per violentiam detenta fuerint quamdiu ibi sunt interdicti sententie supponatis Dat Lateran III kal ianuarii pontificatus nostri anno duodecimo