Charter Document - 02520050
| Charter Number: | 02520050 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1209 |
| Date type: | Internal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati et conventui de Reitinhaselacha Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benivolum impertiri Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu redditus quos venerabilis frater noster Salzeburgensis archiepiscopus de salina sua vobis concessit et suo scripto autentico confirmavit sicut ipsos iuste ac pacifice possidetis vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lateran XIIII kal maii pon[ti]ficatus nostri anno duodecimo
