Charter Document - 02520047

Charter Document - 02520047


Charter Number: 02520047
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1207 - 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Ego Pertholdus servus pauperum Christi in Ratenhaselach omnibus tam presentibus quam futuris in hoc loco degentibus dignum duxi significare quod domum et aream in Salzpurch xl libris comparaverim domum propriam aream censualem quam quasi in feodum ab abbate Agemundensi in perpetuum suscepi Census sunt xxiiii denarii annuatim Censum qui nobis de eadem domo debetur ad luminaria incendenda destinavi videlicet in utraque abside una lampas accendatur et ab initio vigiliarum tam estate quam hieme usque ad diem ardeant ad honorem dei et beatissime virginis Marie et sanctorum quorum reliquie ibidem sunt quatenus eorum suffragiis mereamur ad gaudia quibus perfruuntur pervenire Quia antiquitus temporum priorum acta solet obliterare quapropter necessarium duximus scripto commendare Si quis hanc paginam nostre confirmationis presumpserit in irritum ducere ex parte dei omnipotentis et beate Marie et omnium sanctorum anathema sit