Charter Document - 02520042

Charter Document - 02520042


Charter Number: 02520042
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Renewal
Date: 1206 - 1209
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis [] Ego Manigoldus dei gratia Patauiensis episcopus omnibus fidelibus in perpetuum Nos qui deo auctore cura pastorali sancte Patauiensi ecclesie deservimus congruum est ut benefacta venerabilium antecessorum nostrorum Patauiensium pontificum domini videlicet Wolfkeri successorisque sui nostri autem predecessoris domini Popponis piis ipsorum exemplis incitati quantum possumus pro modulo nostro imitemur et iusticiam fratrum de Reitenhasela in remissione pedagii quod vulgo dicitur mutta quam nobis in representatione privilegiorum ipsorum in presentia chori nostri necnon et Patauiensium ministerialium satis evidenter probaverunt pie recognovimus et liberum navibus eorum Patauie transitum in ascensu sive descensu una cum eis perpetuo indulsimus Precipimus etiam sub districtione omnipotentis dei et extremi examinis auctoritate quoque beati Stephani prothomartyis patroni nostri ne aliquis officialium nostrorum vicissim sibi in hoc officio succedentium aut aliqua spiritalis secularisve persona predictos fratres inquietare presumat et contra nostre confirmationis instituta aliquam in eos exactionem faciat Nam ut hec rata et inconvulsa in futura tempora permaneant sigilli nostri impressione communimus et testium subscriptione firmius roboramus Hainricus decanus Chunradus oblegare Ovlricus scriba Timo presbyter magister Albero dominus Gotfridus Ekehardus de Furte Pabo iuvenis Waltherus Isenare Chunradus de Segningen Vlricus Prustel Hainricus sartor Hainricus de Furte Bilgrimus Hutzinger Cristanus notarius et alii quam plures