Charter Document - 02520040
Charter Number: | 02520040 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1206 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Phylippus divina favente gratia Romanorum rex semper augustus omnibus fidelibus in perpetuum Quoniam sicut divina nos dignatio ad hoc in terreno sublimavit imperio ut omnium utilitatibus ac paci consulamus precipue eis qui divino cultui sunt mancipati pro deo sollicitius vigilare nos delectat proinde rogatu dilecti nostri Ludewici ducis Bawarie et pro spe perennis vite venerabilibus fratribus in Raitenh[aslach] augeam in Ettenowe pari consensu utrique ine proprietatem damus et inpressione sigilli nostri tenendam eis iure perpetuo firmamus eam videlicet partem augie que subscriptis terminis comprehenditur a valle enim illa que per transversum ipsius augee usque in flumen Salza se extendit que antea Rorowe nominabatur et ab inde usque ad extremitatem ipsius ad inferiora se habentis cum omni utilitate libere eis conferimus et appensione sigilli nostri in perpetuum possidendam roboramus Datum apud Erishaim XVIII kal februarii indictione nona