Charter Document - 02520038
Charter Number: | 02520038 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Poppo dei gratia sancte Patauiensis ecclesie episcopus omnibus fidelibus in perpetuum Apostolica instructi auctoritate qua dicit Operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei notum esse volumus universis sancte ecclesie filiis qualiter nos cum consilio fratrum nostrorum de choro assensu etiam ministerialium ecclesie peticionem domini B[ertholdi] venerabilis abbatis et fratrum in Reitenhasela pie exaudiendam decrevimus et liberum navibus predictorum fratrum victualia portantibus Patauie transitum concessimus mutam videlicet que nobis et ecclesie inde debebatur perpetuo eis tradentes eo nimirum intuitu quatinus orationibus ipsorum apud deum et sanctam dei genitricem Mariam perpetuo adiuvemur Statuimus igitur et auctoritate beati Stephani prothomartyris presentis scripti privilegio communimus quatenus [naves]ille proprie fratrum sive sint conducti cie liberum absque omni difficultate et exactione transitum habeant nullo ex officialibus nostris vel successorum nostrorum mutam vel aliquam pensionem inde exigente Si qua igitur spiritalis secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam infringere vel ei aliquo ausu temerario contraire temptaverit omnipotentis dei et sancte dei genitricis Marie sanctique Stephani prothomartyris indignationem in ultimo extremi iudicii examine se incurrisse sentiat Ut autem hec nostre benignitatis traditio predictis fratribus nostris nostrorumque successorum temporibus stabilis et inconvulsa permaneat presentem paginam inde conscribi et sigilli impressione insigniri cum testibus subter notatis precepimus Dietmarus prepositus de Suben Eberhardus decanus Chunradus scolasticus Ortolfus prepositus magister Albero Ovlricus scriba Gotfridus Timo Ovtacher de ministerialibus Albertus Chint Hainricus de Waldekke Richker de Wesen Luitoldus de Sauersteten Walchuin de Herdingen Heinricus Ovlare Albero de Germundesperge