Charter Document - 02520034
Charter Number: | 02520034 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Wolfkerus dei gratia sancte Pataviensis ecclesie episcopus omnibus Christi fidelibus in perpetuum Apostolica instructi auctoritate qua dicit Operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei notum esse volumus universis sancte ecclesie filiis qualiter nos cum consilio fratrum nostrorum de choro assensu etiam ministerialium ecclesie peticionem domini C[onradi] venerabilis abbatis et fratrum in Raitenhaselahe pie exaudiendam decrevimus et liberum navibus predictorum fratrum victualia portantibus Patauie transitum concessimus mutam videlicet que nobis et ecclesie inde debebatur perpetuo eis tradentes eo nimirum intuitu quatinus orationibus ipsorum apud deum et sanctam dei genitricem Mariam perpetuo adiuvemur Statuimus igitur et auctoritate beati Stephani protomartiris presentis scripti privilegio communimus quatenus naves ille proprie fratrum sive sint conducti cie liberum absque omni difficultate et exactione transitum habeant nullo ex officialibus nostris vel successorum nostrorum mutam vel aliquam pensionem inde exigente Si qua igitur spiritalis secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam infringere vel ei aliquo ausu temerario contraire temptaverit omnipotentis dei et sancte dei genitricis Marie sanctique Stephani protomartiris indignationem in ultimo extremi iudicii examine se incurrisse sentiat Ut autem hec nostre benignitatis traditio predictis fratribus nostris nostrorumque successorum temporibus stabilis et inconvulsa permaneat presentem paginam inde conscribi et sigilli impressione insigniri cum testibus subter notatis precepimus Testes sunt dominus Eberhardus decanus magister Chvnradus scolasticus dominus Hartnidus prepositus dominus Arnoldus custos dominus Timo dominus Ortolfus prepositus dominus Arnoldus cellerarius dominus Kadelhous de Ualkensteine Chunradus ob celerarius dominus Chunradus de Stamheim magister Albero dominus vlricus scriba dominus Otachar hii omnes de choro De ministerialibus Albertus Chint Heinricus de Waldekke Rihker de Wesen Luitoldus de Sauersteten Walchunus de Herdingen Walchunus de Schaltaren Tiemo de Pvochelberch Heinricus Verlieser Heinricus Oler Albero de Germundesperge Werenhardus provisor dominarum sanctimonialium de sancta Maria et alii quam plures Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo CCIII pontificatus nostri anno XII feliciter amen