Charter Document - 02520033
Charter Number: | 02520033 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innocentius episcopus servus servorum dei dilectis filiis abbati et conventui de Raittinhasilach salutem et apostolicam benedictionem Solet annuere sedes apostolica piis votis et honestis petentium precibus favorem benivolum impertiri Ea propter dilecti in domino filii vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu ecclesiam de Halspac vobis a venerabili fratre nostro E[berhardo] Salzaburgensi archiepiscopo pia liberalitate concessam sicut eam iuste ac pacifice possidetis vobis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Dat Lateran III idus martii pontificatus nostri anno quinto