Charter Document - 02520030
Charter Number: | 02520030 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis Ego Albertus dei gratia Salzburgensis archiepiscopus omnibus veritatem rei que in subiectis expressa est cognoscere volentibus in perpetuum Quia deo auctore non solum pro salute illorum quibus pastorali regimine presumus sollicitari cogimur verum etiam pro necessitatibus eorum qui ad episcopatus nostri possessionem et sancti Rovdberti feodum pertinent vigilanter intendere debemus idcirco nos paupertati fratrum in Raitenh[aselach] qui utroque spiritali videlicet et temporali iuris debito nobis tenentur utpote quoniam in fundo ad capitulum sancti Rovdberti attinente locati sunt pia miseratione condescendentes celebrationem divinorum in capella Cidelarn vel per se vel alium quem idoneum providerint clericum exequendam ob hoc eis indulsimus ut facultate prediorum ad eandem capellam pertinentium inopia fratrum aliquantisper sustentata divinam pro salvatione nostra clementiam ferventioribus animis implorare studeant Certissimum quippe salutis emolumentum tunc nos assecuturos speramus si id quod in cultu divino pluribus occupati minus per nos exequi valemus per alios fideles et precipue religiosos suppleamus quia dum impendiorum nostrorum solatiis eos ad dei cultum expedire satagimus superni largitoris gratia dispensante in illorum labores nos inseri et obsequia eorum nobis coram deo cedere confidimus Unde ne hanc concessionis nostre pagellam ausu temerario quilibet in posterum violare conetur sigilli nostri hanc impressione munimus successores nostros contestantes ut predicto cenobio tam ad dioecesim eorum quam et ad possessionem eorum spectante eandem gratiam et misericordiam impendant quam in districto examine sibi impendi desiderant Data in Reitenhasel[ach] VI k maii anno pontificatus nostri vigesimo VII Ego Albertus Salzburgensis archiepiscopus ss [+] Ego Gvndaker Salzeburgensis prepositus in maiori Ecclesia ss [+] Ego Pilgrimus abbas sancti Petri ss [+] Ego Rudolfus decanus maioris ecclesie ss [+] Ego Berhtoldus diaconus Salzpurgensis et prepositus Cellensis ss [+] Ego Vlschalcus custos ss [+] Ego Heinricus plebanus ss