Charter Document - 02520028
| Charter Number: | 02520028 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Freedom |
| Date: | 1194 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et individue trinitatis B[ertholdus] dei gratia dux Dalmatie marchio Histrie omnibus Christi fidelibus in perpetuum Notum esse volumus universis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego et filius meus H[ainricus] ob recordationem pie memorie patris nostri B[ertholdi] marchionis ad remedium anime ipsius et nostre privilegium ab ipso datum religiosis fratribus in Rattenhasele super muta vel passagio quod solvebatur ab ipsis in transitu ante castrum nostrum in Niumburch peticione venerabilis abbatis Richeri et fratrum eius renovavimus firmiter statuentes ut nullam deinceps ibidem sustineant exactionem vel angariam nullamque solvant pensionem sed liberum et sine molestia navium suarum habeant transitum Et quia nobilis homo Wernhardus de lulbach idem passagium a nobis habebat in feodo hoc effecimus quod ipse in manus nostras in hac parte iuri suo renuntiavit Testes sunt ipse dux B[ertholdus] et filius eius Hainricus Wernhardus de Ivlbach Wernhardus et frater eius Hainricus de Hagenowe Hainricus de Bongartin Ernst de Inne Ortolfus Noppil Alkerus et frater eius Hainricus de Waldech Wernhardus et frater eius Vlricus de Orte Duringus de Stiria et alii quam plures
