Charter Document - 02520026
Charter Number: | 02520026 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
L[udewicus] dei gratia Bauuarorum dux omnibus fidelibus tam futuris quam presentibus salutem imperpetuum Universis siquidem karactere Christi et nomine insignitis veritatem geste rei que in subiectis expressa est perspicue scire volentibus presentium figuris litterarum ad memoriam reducimus quod dominus Otto de Rore et filii eius renuntiaverunt iuri advocatie quod in femina quadam nomine Dimude et eius successione se habere protestati sunt attinentem ecclesiam beate Marie virginis in Ratenhaselach cum omni posteritate prolis sue ad censum v denariorum annuatim persolvendum Porro ne pactum huius abdicationis in futuro a quoquam temerarie violetur sigillum nostrum litteris istis appendi fecimus testibus subscriptis magis ac magis factum hoc confirmantes Wernherus iudex Dietmarus de Vnchusen Pertoldus Uitulus Hainricus advocatus Alrammus de Uberrachel Meinhardus de Batheringen Reinwardus uorstare Ortlie de Lovfen Gotscalcus prepositus Fridericus saltuarius