Charter Document - 02520025
Charter Number: | 02520025 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1185 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Lucius episcopus servus servorum dei venerabilibus fratribus archiepiscopis episcopis et dilectis filiis abbatibus prioribus et aliis ecclesiarum prelatis ad quos littere iste pervenerint salutem et apostolicam benedictionem Audivimus et audientes vehementi sumus ammiratione commoti quod cum fratribus de Reithinhasala sicut aliis omnibus Cisterciensis ordinis a patribus et predecessoribus nostris concessum sit et a nobis ipsis postmodum confirmatum ut de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus excolunt nemini decimas solvere teneantur quidam ab eis nichilominus contra indulgentiam sedis apostolice decimas exigere et extorquere presumunt et sinistra interpretatione apostolicorum privilegiorum capitulum pervertentes asserunt de novalibus debere intelligi ubi de laboribus est inscriptum Quoniam igitur manifestum est omnibus qui recte sapiunt interpretationem huiusmodi perversam esse et intellectui sano contrariam cum secundum capitulum illud ac solutione decimarum tam de terris illis quas deduxerunt vel deducunt ad cultum quam etiam de terris cultis quas propriis manibus vel sumptibus excolunt sint penitus absoluti ne ullus contra eos materiam habeat malignandi vel quomodolibet contra iustitiam molestandi per apostolica vobis scripta precipiendo mandamus quatinus omnibus qui vestre sunt potestatis auctoritate nostra prohibere curetis ne a memoratis fratribus de Reithinhasala vel a fratribus aliorum monasteriorum Cisterciensis ordinis qui in episcopatibus vestris consistunt de novalibus vel de aliis terris quas propriis manibus vel sumptibus excolunt vel de nutrimentis animalium suorum decimas presumant quomodolibet extorquere Nam si de novalibus vellemus tantum intellegi ubi ponimus de laboribus de novalibus poneremus sicut in privilegiis quorundam apponimus aliorum Quia vero non est conveniens ut contra instituta sedis apostolice temere veniatur que obtinere debent inviolabilem firmitatem per apostolica scripte vobis precipiendo mandamus ut si qui canonici clerici monachi vel laici contra privilegia sedis apostolice predictos fratres decimarum exactione gravaverint appellatione remota laicos excommunicationis sententia per celatis reliquos autem ab officio suo suspendatis et tam excommunicationis quam suspensionis sententiam faciatis usque ad dignam satisfactionem inviolabiliter observari Ad hec presentium vobis auctoritate precipiendo mandamus quatinus si qui in fratres prescriptorum monasteriorum manus violentas iniecerint eos accensis candelis excommunicatos publice nuntietis et faciatis ab omnibus sicut excommunicatos districtius evitari donec congrue satisfaciant predictis fratribus et cum litteris dioecesani episcopi rei veritatem continentibus apostolico se conspectui representent Dat Veron IIII non martii