Charter Document - 02520023

Charter Document - 02520023


Charter Number: 02520023
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Inotescat universis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Fridericus advocatus de Berge cum coniuge mea Agnete dedi capellam Cidelar sitam pro remedio anime mee ac parentum meorum fratribus in Raitenhasel cum hominibus et omnibus attinentiis eius ac universis quibus fundata et dotata esse dinoscitur tali sane conditione ut prefati fratres inibi divino operi provideant Montem quoque in cuius vertice ipsa capella constructa est cum omnibus appenditiis suis eisdem fratribus septuaginta talentis et uno palefrido vendidi Insuper ministerialibus meis predia sua alienare volentibus eidem cenobio sive pro deo sive pro precio dare decreverint licentiam indulsimus Ut autem hec rata et inconvulsa perpetuo maneant sigilli nostri impressione iussimus insigniri et subscriptis testibus confirmari Wezel de Charlsten Chunradus Fhus Hademar de Akeswalde Cholo de Culub Chunradus de Butel Albero de Axeswalde Irmfrit de Popendorf Hainricus de Kacendorf Walther Movselin Isti sunt testes abdicationis qua abdicavit coniux advocati supradictum predium Nunc autem apponemus testes qui affuerunt delegationi quam fecit advocatus in manus domini Craft[onis] de Enzenbach Walther de Tanenberc Vlricus de Rigilberc Hainricus de Kacenberc Chunradus Fhus Wezel de Charlsteten Rageboto famulus advocati Irmfrit de Popondorf Hainricus miles domini Crafonis Cholo de Cvlub Dietmarus filius sororis Cholen Marquardus filius Rudegeris cui cognomen est Iuncfrowe Chunradus de Buten Chunradus de Traisim Hademarus de Culub Hainricus servus abbatis Chunradus servus domini Chunradi Fhus