Charter Document - 02520020
| Charter Number: | 02520020 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1177 - 1179 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus Christi fidelibus quod ego Sophia dei gratia comitissa de Burch[usen] predium quoddam in Altesberche situm ecclesie Raitenhaselensi pro remedio anime mee et omnium debitorum meorum iure perpetuo sub presentia beate memorie Geronis abbatis possidendum tradidi Ne quis autem hanc pietatis elemosinam deo pro salute omnium fidelium animarum oblatam evacuare nisus fuerit sub tremendo dei iudicio dehortamur Ut autem hoc factum per successiones temporum illibatum permaneat hanc cartulam tam testium numero quam sigilli nostri signo munitam reliquimus Huius rei sunt [testes] Magense de Turten et Magense Rumf Hainricus de Holenstein Rudegerus saltuarius Ditmarus thelonearius Fridricus de Hinderberge et duo filii eius Gerhardus et Ditmarus Rudegerus de Schachen et filius eius Meinhardus Ebo de Bulazingin et Fridericus filius eius Poppo de Steinberc Ortholf Finger et alii quam plures
