Charter Document - 02520019
| Charter Number: | 02520019 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | |
| Date: | 1176 - 1180 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Sophia dei gratia comitissa in Burchusen omnes Christi fideles tam futuros quam presentes scire volo piscationem in Grabenstat sitam ecclesie beate Marie Reitenhasel a me post obitum mariti et filii mei traditam et quinque carratulis salis in Hallensi salina expeditam de patella cui providet C[onradus] agnomento Pater noster ut pro tali elemosina tam ego quam omnes quorum fide teneor apud deum misericordiam consequantur Si quis autem huic statuto contra temptaverit offensam dei et beate Marie se incurrere eternaliter noverit nisi digne satisfecerit Huius rei testes sunt Babo de Eringen Chuno kamerarius Vlricus de Hohenmose Einwicus prepositus de Buren
