Charter Document - 02520018

Charter Document - 02520018


Charter Number: 02520018
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Freedom
Date: 1173 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus Christi fidelibus quod ego Berhtoldus dei gratia marchio Ystrie et filius meus concedimus liberum transitum navium in Castro nostro Nivwenburch fratribus in Reitenhaselach ut nullus presumat eos angariare pro censu reddendo vel ad presens vel ad posterum pro remedio animarum nostrarum et antecessorum nostrorum Huius rei testes sunt Hamelbertus de Lovchusen Degenhardus prepositus de Diezen et conventus fratrum Walchunus de Stainbach Gotfridus et frater eius Gripho de Andehse Dietricus Calle Dragebot Tomech Heinricus Salligezchint Lazarius de Wolfrathusen Bernhardus de Chirhaim Ovdalricus de Sitilinestorf Heinricus de Maisa Eberhardus de Scovndorf Luitoldus de Poize