Charter Document - 02520017
Charter Number: | 02520017 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1168 - 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Adelbertus dei gratia Salzburgensis ecclesie archiepiscopus dilectis filiis Geroni abbati Reitenhaselensis cenobii suisque fratribus in perpetuum Referente venerabili fratre nostro Gerone abbate Reitenhaselensis cenobii suisque fratribus cognovimus quod quedam nobilis et religiosa matrona nomine Luigardis de Scovnberch multa bona predicto cenobio pro remedio anime sue contulit inter que unam vineam apud Ratendorf sitam deo et sancte Marie delegavit in perpetuum tali forma ut fratribus ibidem deo servientibus de reditibus illius vinee quatuor caritatis servicia annuatim copiose exhibeantur unum in anniversario mariti sui Heinrici secundum in anniversario alterius mariti sui Rafoldi tercium in anniversario tercii mariti sui Ovlrici quartum in proprio suo anniversario post transitum eius in remissionem peccatorum suorum Quam sancte devotionis pactionem predictus abbas benigne suscepit et assentiente tota congregatione sua ratam esse in perpetuum statuit et humiliter peciit quatenus nostra auctoritate huiusmodi karitatis factum firmare vellemus Nos itaque auctoritate dei et beate Marie ad cuius honorem predicta delegatio facta est et nostra auctoritate firmamus in perpetuum atque ut nullus abbas mutare in alium usum presumat sub anathemate interdicimus