Charter Document - 02520014

Charter Document - 02520014


Charter Number: 02520014
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1165
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Noverint universi Christi fideles tam futuri quam presentes quod ego Gebehardusa dei gratia comes de Burchusen cum dilecta coniuge mea Sophia vaccariciam unam in Riden sitam V carratulis salis in Hallensi salina expeditam de patella cui preest Chunradus Paternoster ecclesie beate Marie Reitenh[asela] cum duobus mancipiis Reinberto videlicet et Altmanno pro remedio animarum nostrarum ac parentum nostrorum ea conditione et auctoritate contradidimus ut nullus posterorum nostrorum cui iure hereditatis prefata patella obvenerit hanc pietatis nostre donationem aliquomodo annullare presumat Si quis autem hec statuta infringere non timuerit iram dei et beate Marie evadere non valebit nisi digne deo satisfecerit Huius rei testes sunt comes Sighardus comes Hainricus de Scala Wernhardus de Ride et filius eius Magenso de Turten et filius eius Otto Chun kamerarius Otto de Hage Hainricus de Churnberc Dietricus de Machlant