Charter Document - 02520013
Charter Number: | 02520013 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1163 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Sigfridus comes manu uxoris eius Mathildis Heinrico de Burchusen mansum Elmowi quam in beneficium habuit in proprietatem una cum omnibus ad ipsam pertinentibus absque ulla contradictione tribuit Huius rei testes sunt Ditmar de Aichaim Eppo de Luibenovwe statura longus et Chuno frater eius Chuno de Bizaim Eppo de Rotigen et Marquardus frater eius de Eberhartigen et Marquardus filius sororis sue Rovdolfus erudiaris Luitoldus de Slihte Rafold mimus Hermannus Strobil Heinricus de Karinthia