Charter Document - 02520011
Charter Number: | 02520011 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum esse volumus universis Christi fidelibus qualiter ego Berhtoldus comes in Andehse liberos feci fratres Reitenhaselenses a tributo quod solvebatur in Nienburch a navibus in Eno flumine ex Austria venientibus dominis videlicet lulbacensibus Gebehardo et Heinrico et ministeriale meo Aerbone a iusticia beneficii sui quod ex nie habebant in hac parte concedentibus feci vero peticioni fratrum eorundem pie annuens meeque saluti simul et parentum ac liberorum providens Signatam igitur nostro sigillo hanc paginam si quis temerarie ac iniuste infringere vel quolibet modo predictis fratribus in hac causa molestus esse non timuerit rationem se domino redditurum in die iudicii noverit