Charter Document - 02520007
Charter Number: | 02520007 |
---|---|
Cartulary Title: | Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Eugenius episcopus servus servorum dei venerabili fratri Heinrico Ratisponensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem Perlatum est ad aures nostras quod religiosi fratres Cisterciensis ordinis de Reitenhaselacha quedem predia in tuo episcopatu possident et ea propriis sumptibus excolunt de quibus decime ab eis contra Romanorum pontificum privilegia exiguntur A sede namque apostolica iam diu statutum est ut religiosi viri de laboribus quos propriis manibus aut sumptibus excolunt dare decimas non cogantur Ideoque per presentia tibi scripta mandamus atque precipimus quatinus in toto Ratisponensi episcopatu ab eisdem fratribus decimas exigi de cetero non permittas Et si quis eas exigere presumpserit ecclesiastica eum censura coerceas Dat apud sanctum Genesium k febr