Charter Document - 02520005

Charter Document - 02520005


Charter Number: 02520005
Cartulary Title: Die Urkunden des Klosters Raitenhaslach : 1034-1350
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1146 - 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis Ego Covnradus Salzburgensis archiepiscopus Nos qui in administratione episcopalis officii mundanis negociis inplicamur qui procellis hinc inde tundimur necessarium habemus ut eos quos videmus anchoram figere et portum salutis petere de mammona iniquitatis aniicos nobis faciamus ut iuvamine orationis eorum in eterna tabernacula recipiamur Noverit itaque universitas credentium quod fratribus de Reitenhasela in alimoniam tradidimus curtem Windiberge dictam apud Isingowe sitam Et hoc fecimus in presentia domini Romani Gurcensis episcopi et prepositorum Chovnonis de Chiemesse Hugonis de Bertherskadem Gotscalci de Bowenburc Hugonis de Garze sub priori abbate predicti loci cui nomen [est] Ger attestantibus Engilberto comite Hallensi Wilhelmo Rovdberto comitibus suis ministerialibus quoque ecclesie nostre quam pluribus