Charter Document - 02512017
Charter Number: | 02512017 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Privilege |
Date: | 1211 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini Ego Heinricus abbas de Prvol et ego Gervngus prepositus de Osterhoven et ego Rudpertus Ratisbonensis ecclesie Scolasticus ex delegatione sedis apostolice de causa que uertitur inter Prepositum de Ranshoven ex vna parte et Chunradum Archidyaconum Pataviensem ex altera super archidyaconali iurisdictione in parrochia dicte prepositure exercenda uel non cognoscentes sicut potuimus ueritatem perscrvtati sumus Et quia dictus Archidyaconus peremptorie a nobis citatus nec uenit nec cause sue defensorem misit priuilegium sedis apostolice quo dictus prepositus ecclesiam suam munitam esse dicebat legentes inuenimus in eo contineri quod nullus in parrochia sepe dicte prepositure iurisditionem aliquam debeat exercere preter archiepiscopum et dyocesanum episcopum et eiusdem loci prepositum vnde manifeste apparet quod archidyaconus sit exclusus Quam ob rem auctoritate qua fungimur sententiantes preposituram Ranshovensem et totam eius parrochiam ab impetitione dicti archidyaconi absoluimus et ab omni archidyaconali iurisditione iuxta intentionem et concessionem factam a Celestino papa eam cum Capellis in priuilegio denominatis exemptam esse iudicantes statuimus ne uel ipse uel aliquis successorum suorum archidyaconorum contra tenorem illius priuilegii aliquam in territorio Ranshovensis prepositure et eius parrochia cum capellis in priuilegio denominatis archidyaconalem iurisditionem debeat exercere Datum Ratisbone in maiori ecclesia sancti Petri anno incarnationis domini MCCXI Idus Nouembris