Charter Document - 02510086

Charter Document - 02510086


Charter Number: 02510086
Cartulary Title: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1330
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Albertus dei gratia Patauiensis Episcopus Venerabilibus et Religiosis viris Chunrado Preposito et Conuentuj Monasterij Ranshofensis Ordinis sancti Augustini Canonicorum Regularium nostre dyocesis Salutem et sinceram in domino karitatem Quia Monasterium vestrum prefatum in Ecclesijs Parrochialibus sancti Mychahelis iuxta Monasterium vestrum Sancti Stephani in Prawnaw Nevnchirchen Hantenperig et Geroltsperig dicte nostre dyocesis sibi incorporatis appropriatis et vnitis maiorem partem facultatum suarum optinet super quibus et earum obuentionibus dicitur esse fundatum Nos conueniret ipsas Ecclesias in Subsidijs prestandis nobis speciali Taxatione grauari Quare Deuotioni vestre presentibus indulgemus vt si quando Karitatiua subsidia per nos vel successores nostros a Prelatis et Clericis nostris peti contingeret Ecclesie vestre Parrochiales prefate non per Archidyaconum Maticensem Decanum vel alium Sed per Curiam nostram simul cum Monasterio vestro taxentur In cuius rei testimonium presentes dari iussimus litteras nostri Sigilli appensione munitas Datum Patauie in die beati Nycolai Anno domini MCCC Tricesimo