Charter Document - 02510084

Charter Document - 02510084


Charter Number: 02510084
Cartulary Title: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Report
Date: 1303
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Anno domini millesimo CCCIIJ Circa festum beate Margarete Nos chunradus diuina miseracione Prepositus ecclesie Ranshouensis Archidiaconus Maticensis Fecimus registrum antea per nos factura ueluti adhuc patet in antiquo registro conpendiosius et breuius annotari ordine tamen tali quod priuilegia papalia Imperialia Regia Archiepiscopalia et episcopalia Ducalia claustralia nec non priuilegia comitum liberum et baronum militum ciuium et aliorum nobilium distinximus per capitula eo numero atque modo quod a principio priuilegiorum papalium usque in finem quotlibet priuivilegium per suum titulum et numerum in suo ordine a legente cicius inuenitur quam in registro antea confecto ubi priuilegia diuersimode sunt conscripta dignitatum ac personarum ordine non seruato