Charter Document - 02510082
| Charter Number: | 02510082 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1301 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Nos Chunradus dei gracia prepositus Totusque Conuentus Ecclesie Ranshouensis ad perpetuam rei memoriam presentibus confitemur quod nos aduertentes miserabilem defectum quem nos in nostris infirmitatibus ac predecessores confratres nostri Karissimi in mortis articulo ex defectu infirmarie quia hucusque caruimus miserabiliter passi sumus et uolentes eundem defectum submouere considerando non minimum esse inter karitatis opera infirmis maxime tamen domesticis releuacionis auxilio subuenire ne nos et successores nostros sicut hactenus sepe contigit contingat in religionis nostre opprobrium ingruentibus morbis necessariis suffragiis et commodi destitui et decedere extra lectum domum prope Capellam nostram ob hoc constructam pro infirmaria deputamus Statuentes ut in ea fratres infirmi debiles ac minuti recipiantur sicut in aliis ecclesiis nostri ordinis consueuit karitatiue ac humaniter pertractandi et ut premissa debitum sorciantur effectum sicut nostre seriose intencionis existit et mera necessitas id exposcit Statuimus ut ecclesie nostre custos qui pro tempore fuerit infirmariam cum custodia simul regat teneat et gubernet utpote coniuncta inseparabiliter et connexa porro ut idem custos seu infirmarius tam infirmis quam infirmarie habeat prouidere damus deputamus eidem infirmarie in perpetuum de ecclesiis nostris infra scriptis uidelicet de ecclesia in Provnow vnum talentum denariorum quod antea ad cellare pertinuit Item de noua ecclesia vnum talentum quod antea cedebat camere nostre de parrochiali ecclesia unum talentum de Hoentenberg dimidium talentum de Geroltzperg dimidium talentum in festo omnium sanctorum Item omnes prouentus de wilwrechtzreut qui residuari poterunt super pittanciam siue consolacionem ministrandam per oblagerium in anniuersario felicis recordacionis domini Chunradi de veltpach annis singulis persoluenda saluis aliis bonis que auctore domino ex donacione fidelium accedere poterunt in futuro de quibus predictis infirmarius annuatim faciet racionem Item Chunradus dei gracia predicte Ranshouensis ecclesie prepositus de consensu predicto conuentus nostri donamus et annectimus custodie nostre ecclesie IX denarios reddituum annuatim quos in perpetuum solui ordinamus de illo talento quod in festo beati Pancracii de censu nostrorum censualium exhiberi et amministrari annuatim consueuit per custodes nostre ecclesie memorate per quos quidem lx denarios lumen perpetuum fieri portandum ante sacerdotem reuerenter in uilla Ranshouen ad infirmos eucharistiam deferentem in quo corpus domini specialiter uolumus uenerari Ad hoc ordinamus sicut ab antiquo est consuetum cum ad infirmum uel ad infirmos itur ad uillam trina fiat pulsacio cum campana sexte ut audito hoc sonitu siue sono populus conueniat unanimiter ad infirmum ad indulgenciam recipiendam Ordinamus etiam ex communi consilio nostri Capituli et fauore quod omni Vita feria per Plebanum nostre ecclesie sancti michahelis uel quem ad hoc ordinabit missa dicatur in hoselpach nisi incidant sollempnes dies tunc sequenti die recuperetur ob reuerenciam et amorem beatorum patronorum ibidem egydii ualentini ut eorum patrocinio et deuocione hominum illuc affluencium salus animarum nostrarum et nostre ecclesie prosperitas conseruetur Preterea perpetuo statuimus edicto que sumus in commemoracionem annunciacionis uirginis gloriose omni anno in sacratissima nocte Natalis domini finita misse que incipit Lux ful a choro nostro antiphona Hec est dies quam deuotis cordibus et sollempnibus uocibus et deinde per circulum anni omni sexta feria In quadragesima autem in processione que ordinatur ad Capellam iugiter decantetur et ut huiusmodi antiphone decantacio et sacre dominice passionis memoria uotiuius fiant Vineam in Swelnpach dictam an der leiten super curiam nostram sitam per nos Chunradum prepositum de nostro et de nouo comparatam ad hoc deputamus et damus ut omni sexta feria in qua consueuit ministrari Pittancia uini dominis fratribus et dominabus uini prebenda dimidia ministretur et si fructus eiusdem uinee ad usum predicte antiphone deputati contingeret excedere talem usum excessum ad infirmariam deputamus consolacioni debilium inpendendum Statuimus igitur sub uirtute obediencie et sub interminacione diuini iudicii nos et successores nostros obligamus ne aliquis presencium uel futurorum prepositus aut canonicus huius loci contra premissa ueniat faciat uel attemptet Acta sunt hec anno domini Millesimo CCC primo in Ranshouen in die beati Georii martiris
