Charter Document - 02510077
Charter Number: | 02510077 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1300 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Nos wernhardus dei gracia ecclesie Patauiensis Episcopus tenore protestamur presencium quod presentatis nobis ex parte venerabilis fratris nostri domini Chunradi prepositi et conuentus ecclesie Ranshouensis statutis infra scriptis pro ecclesia eorum ab eis concorditer editis et petito quatenus ea auctoritate ordinaria confirmare curaremus prout de uerbo ad uerbum presentibus sunt inserta [] Nos igitur habita consideracione diligenti aduertentes premissa statuta fore non minus salubria quam utilia ipsa in omni sui parte de certa sciencia auctoritate ordinaria approbamus et confirmamus mandantes etiam sub uirtute sancte obediencie ut nullus ranshouensis ecclesie prepositus vel canonicus eis ullo tempore presumat abuti sicut in die iudicii diuinam uoluerit sententiam euitare In cuius rei testimonium presentes dedimus litteras nostri prepositi et conuentus Ranshouensis sigillis munitas Datum anno domini millesimo Tricentesimo wienne Georii martiris
Markups
Names Markup:
Nos wernhardus dei gracia ecclesie Patauiensis Episcopus tenore protestamur presencium quod presentatis nobis ex parte venerabilis fratris nostri domini Chunradi prepositi et conuentus ecclesie Ranshouensis statutis infra scriptis pro ecclesia eorum ab eis concorditer editis et petito quatenus ea auctoritate ordinaria confirmare curaremus prout de uerbo ad uerbum presentibus sunt inserta []embed Nos igitur habita consideracione diligenti aduertentes premissa statuta fore non minus salubria quam utilia ipsa in omni sui parte de certa sciencia auctoritate ordinaria approbamus et confirmamus mandantes etiam sub uirtute sancte obediencie ut nullus ranshouensis ecclesie prepositus vel canonicus eis ullo tempore presumat abuti sicut in die iudicii diuinam uoluerit sententiam euitare In cuius rei testimonium presentes dedimus litteras nostri prepositi et conuentus Ranshouensis sigillis munitas Datum anno domini millesimo Tricentesimo wienne Georii martiris