Charter Document - 02510074

Charter Document - 02510074


Charter Number: 02510074
Cartulary Title: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1299
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Qvia rebus gestis mater erroris Obliuio nouercatur fidelis est scriptura que memorie hominum gesta temporis imprimit ne simul cum tempore elabantur Nos igitur Fridericus prepositus et archidiaconus Eberhardus decanus Totumque Capitulum ecclesie Salzburgensis presentibus profitemur et constare volumus vniuersis quod accedente voluntate et consensu Reuerendi in christo patris et domini nostri domini Chvnradi venerabilis archiepiscopi ecclesie Salzburgensis apostolice Sedis Legati et vnanimi voluntate ac fauore Capituli nostri quasdam possessiones Hospitalis nostri videlicet Oetendorf et apud fevehten in dem vilmospach cum quibusdam aliis prediis in Tekenpach Merental et auchental quarum possessionum fructus propter loci distantiam et inhabitantium maliciam colligere non poteramus sine magnis laboribus et expensis Dilectis in christo confratribus venerabili Preposito domino Chvnrado et Conuentui ecclesie in Ranshoven pro viginti Libris Ratisponensibus sicut quiete possedimus vendidimus pleno jure Transferentes in ipsam ecclesiam Ranshovensem omne jus quod hospitali nostro et nobis in predictis prediis conpetiit et conpetere videbatur pratis agris pascuis Siluis quesitis et inquirendis tam cultis quam incultis Obligantes nos nichilominus auctorizare quod wlgariter gewer dicitur predictas possessiones secundum bonam terre consuetudinem que in contractibus bone fidei obseruatur Ne autem huiusmodi vendicio sev contractus per successores nostros impugnari possit aliqualiter vel inmutari presentes conscribi fecimus litteras et Sigillorum videlicet Reuerendi in christo patris et domini nostri domini Chvnradi venerabilis archiepiscopi Salzburgensis et Capituli nostri munimine roborari in testimonium et cautelam ecclesie Ranshovensis Huius rei testes sunt venerabiles viri domini Johannes Prepositus ecclesie in Berthersgaden Ruepertus Diethardus ecclesiarum sancti Petri Salzburge et in Mense abbates Chvnradus de Radekk Decanus ecclesie sancti Nycolai Patauie magister Wernherus Capellanus Geroldus notarius Curie Salzburgensis dominus Heinricus et Gerhohus Ministeriales de Radekk dominus Waltherus Saxo vlricus Graebnicher Reglinus de Movterdorf Ortolfus Schoenperiger Otto Flachawer Heinricus Officiarius et alii quam plures fide digni Acta sunt hec Salzburge Anno Incarnationis domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo ix in die beate Marie Magdalene