Charter Document - 02510071
Charter Number: | 02510071 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1296 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Wernhardus dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcopus dilecto in christo fratri domino Chunrado Preposito in Ranshouen et Archidiacono Maticensi salutem et fraternam in domino karitatem Significamus fraternitati vestre quod litteras reuerendi in christo patris et domini domini Chunradi sancte Salzburgensis ecclesie Archiepiscopi apostolice sedis Legati per omnia recepimus in hec verba [] Nos igitur volentes mandatum reuerendi patris domini Chunradi sancte Salzburgensis Ecclesie Archiepiscopi exequi reuerenter quod verius apostolicum reputamus Dilectioni vestre in virtute sancte obedientie firmiter precipimus et mandamus quatenus prefatas institutiones sanctas et salubres clero et populo vobis subditis faciatis per vestrum Archidiaconum frequencius publicari clericis vobis subditis sub pena suspensionis officii et beneficii firmiter iniungentes ut mandatum nostrum prehabitum tota deuotione et reuerentia exequantur Datum Patavie Anno domini MCC Nonagesimo VI XIIII Kalendas Januarii
Markups
Names Markup:
Wernhardus dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcopus dilecto in christo fratri domino Chunrado Preposito in Ranshouen et Archidiacono Maticensi salutem et fraternam in domino karitatem Significamus fraternitati vestre quod litteras reuerendi in christo patris et domini domini Chunradi sancte Salzburgensis ecclesie Archiepiscopi apostolice sedis Legati per omnia recepimus in hec verba []embed Nos igitur volentes mandatum reuerendi patris domini Chunradi sancte Salzburgensis Ecclesie Archiepiscopi exequi reuerenter quod verius apostolicum reputamus Dilectioni vestre in virtute sancte obedientie firmiter precipimus et mandamus quatenus prefatas institutiones sanctas et salubres clero et populo vobis subditis faciatis per vestrum Archidiaconum frequencius publicari clericis vobis subditis sub pena suspensionis officii et beneficii firmiter iniungentes ut mandatum nostrum prehabitum tota deuotione et reuerentia exequantur Datum Patavie Anno domini MCC Nonagesimo VI XIIII Kalendas Januarii