Charter Document - 02510063
Charter Number: | 02510063 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam actio temporalis a memoria hominum faciliter labi solet nisi robur sumat a uoce testium et a scripto hinc est quod nos Chunradus dei gratia Prepositus Totusque Conuentus Ecclesie Ranshovensis vniuersis et singulis tam presentibus quam futuris scripti huius testimonio fieri volumus manifestum quod Reverendus in christo Pater et dominus wolfkerus venerabilis Decanus Ecclesie Patauiensis inspecto iesv Christri amore et intentus salubriter ac prouidenter anime sue salute deuota maturitate preanticipauit sua remedia nolens in mortis articulo aliqua rerum sollicitudine pregrauari ex quibus uult et dei gratiam preuenire et conscientiam suam ab omni rerum onere absolutam sincerissime conseruare beato igitur Pancratio jn Ranshouen et fratribus ibidem deo famulantibus xii libras Patauiensis monete in remedium anime sue tali tradidit condicione ut ex Tali condonatione vnum Talentum reddituum conparetur ac in suo anniuersario per vigilias et missas eius aput nos memoria perpetuo deuote atque celebriter peragatur et quod ipso die fratribus specialis consolatio ex huiusmodi prouentibus ministretur Quamdiu vero uixerit ex donatione huiusmodi in festo beati Michahelis vnvm talentum Patauiensis monete si necessitate ingrvente sibi a nobis requisierit eidem dabitur singulis annis qualibet contradiccione postposita et remota post obitum vero suum eosdem redditus ad nullum habendo respectum possidebimus absolute Ad hec temporibus uite sue in die beati Mauricii et sociorum eius sibi exequias per vigilias et missas deuotas debemus facere annuatim pro solutione dicti talenti et quandocumque ipsum talentum a nobis requisierit ipso anno exequie iam premisse non habentur cum vero habentur in diebus uite sue ac si funus ibi presens esset debet fieri bona consolatio fratribus ipso die et xii pauperes qui dicuntur hausdwrfting eo die debent specialiter consolari panibus atque cibis Et ne suum deuotum et fidele remedium inposterum alicuius possit venire in dubium presentem litteram sigillo Ecclesie atque nostro fecimus diligencius roborari sibi in testimonium euidens et cautelam Huius rei testes sunt dominus Fridericus Decanus in Tivfter Magister Samson Hainricus notarius et alii fide digni Datum et actum jn Ranshouen anno domini MCCLXXXXIIII in vigilia beati Mathei apostoli et Ewangeliste