Charter Document - 02510055
Charter Number: | 02510055 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Hainricus nobilis de Ror coram universis presens scriptum intuentibus protestor Quod ego recepta liberali resignatione ab Ulrico Vitulo et heredibus suis in Huba sita in villa Ranshoven quam memoratus Ulricus Vitulus a me tenuit titulo feodali omne ius quod in eadem Huba mihi competiit et competere videbatur contemplatione ductus divina tradidi Ecclesie S Pancratii in Ranshoven ob salutem propriam et in remedium progenitorum meorum procurante venerando Chunrado Preposito ibidem Ne igitur hec mea donatio dicte Ecclesie in Ranshoven et fratribus ibidem Deo famulantibus a posteris meis minui valeat vel infringi presentem literam dedi eisdem sigilli mei munitam robore in testimonium et cautelam Huius rei testes sunt Meingotus miles Wichardus et frater suus Fridericus appellati de Ubrachen Albertus officialis Heinricus Praitenprunner Fridericus filius Domini Meingoti militis supra dicti et alii fide digni scriptum et actum anno Domini MCCXC in die beati Nicolai Episcopi et Confessoris