Charter Document - 02510053

Charter Document - 02510053


Charter Number: 02510053
Cartulary Title: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1290
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Ulricus Vitulus omnibus presens scriptum intuentibus cupio fore notum quod ego de voluntate et consensu filiorum meorum Heinrici Ottonis et Eberhardi aream et ortum meum situm in villa Ranshoven omni cessante conditione ad procurationem Domini Chunradi Prepositi liberaliter tradidi Ecclesie Ranshovensi Preterea noverint tam presentes quam posteri quod ego receptis XII talentis et dimidio mediam partem Hube site in Ranshoven quam iure feodali a nobilibus de Ror habui Domino Jansoni et Ottoni de Ror fratribus voluntarie resignavi sicut ipsi ius quod eis in dicta Huba competierat darent Ecclesie Ranshovensi quemadmodum illi fecerunt sine mora Partera vero residuam pro conservatione prefate Ecclesie contuli Wernhardo Alberoni Engelhardo et Hcinrico servis eiusdem Ecclesie Qui eandem partem per manum meam pro LX talentis usualis monete memorate Ecclesie obligarunt Ne igitur donatio et collatio huiusmodi a quoquam minui valeat vel infringi ipsam sub sigillo Domini Chunradi Stalonis militis de Julbach duxi presenti litera confirmandam Actum Anno Domini MCCLXL in die Bonifacii in Burchusa