Charter Document - 02510052
Charter Number: | 02510052 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Janso et otto fratres de Ror notum facimus uniuersis presens scriptum [intuentibus] quod nos omne ius quod nobis conpetebat in huba sita in uilla Ranshouen quam ulricus vitulus a nobis tenens iure feodali nobis libere et uoluntarie resignauit dedimus in remedium animarum nostrarum et progenitorum nostrorum ecclesie sancti Pancracii in Ranshouen ad procuracionem domini Ch venerabilis prepositi ibidem Ne igitur hec nostra donacio a successoribus nostris aliqualiter ualeat minui uel infringi prefate ecclesie et fratribus ibidem deo famulantibus presentem litteram sigillis nostris munitam dedimus in testimonium et cautelam Huius rei testes sunt Chunradus canonicus ecclesie mospurgensis Chunradus miles dictus stalo Hainricus zolnarius in purchusa ainwicus gener suus Hainricus notarius ahaimerii Frater suus Neunhausarius et alii quam plures uiri ydonei et fide digni Acta sunt hec in purchusa Anno domini MCCLXXXX in die Bonifacii et sociorum eius