Charter Document - 02510051
Charter Number: | 02510051 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1290 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Nos Otto gratia [dei] Palatinus Comes Reni Dux Bawarie presentibus profitemur quod Karissimi patris nostri diue memorie litteras uidimus et audiuimus non abolitas nec viciatas sed saluas omnimodis in hec uerba [] Nos igitur predicti patris nostri Karissimi salutem zelari cupientes ob eius anime et aliorum progenitorum nostrorum insuper nostrum et Karissimorum fratrum nostrorum Ludwici et Stephani remedium et meritum quod exinde consequi speramus predictarum libertatum gratiam approbandam duximus ac etiam innouandam In quorum omnium euidens testimonium atque robur presens Instrumentum prenotate Ecclesie dedimus nostri maioris sigilli robore conmunitum Datum et actum apud wolfstein anno domini MCCLXXXX feria quarta proxima post Octauam festi Pentecostes
Markups
Names Markup:
Nos Otto gratia [dei] Palatinus Comes Reni Dux Bawarie presentibus profitemur quod Karissimi patris nostri diue memorie litteras uidimus et audiuimus non abolitas nec viciatas sed saluas omnimodis in hec uerba []embed Nos igitur predicti patris nostri Karissimi salutem zelari cupientes ob eius anime et aliorum progenitorum nostrorum insuper nostrum et Karissimorum fratrum nostrorum Ludwici et Stephani remedium et meritum quod exinde consequi speramus predictarum libertatum gratiam approbandam duximus ac etiam innouandam In quorum omnium euidens testimonium atque robur presens Instrumentum prenotate Ecclesie dedimus nostri maioris sigilli robore conmunitum Datum et actum apud wolfstein anno domini MCCLXXXX feria quarta proxima post Octauam festi Pentecostes