Charter Document - 02510050

Charter Document - 02510050


Charter Number: 02510050
Cartulary Title: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1290
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Otto dei gratia Palatinus Comes Reni Duxe Bawarie omnibus et singulis judicibus suis tam in weilhardo quam alibi constitutis gratiam suam Intendentes Ranshouensem ecclesiam et eiusdem loci prepositum ob deuotionis sue merita prosequi nostri fauoris gratia speciali mandamus uobis singulis et vniuersis firmiter et districte quatenus omnes libertates jura et consuetudines secundum quod in priuilegiis karissimi patris nostri diue recordationis olim sibi et Ecclesie sue datis et concessis continetur et secundum quod easdem H vicedominus noster de Rota de ipsius patris nostri speciali mandato aliquociens in judiciis prouincialibus propalauit debeatis inuiolabiliter conseruare nichil in ipsarum libertatum jurium et consuetudinum preiudicium attemptando publice uel occulte sicut indignationem volueritis euitare Nos enim ecclesiarum conditionem et libertatem diebus nostris non intendimus minui sed augeri In cuius rei testimonium presens Instrumentum dedimus nostri sigilli robore commvnitum Datum apud Burchusam anno domini Millesimo Ducentesimo LXXXX In vigilia Natiuitatis virginis gloriose