Charter Document - 02510042
Charter Number: | 02510042 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Surrender |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Albertus Chlosnar profiteor publice presentibus et protestor me habere predium quod dicitur Schretendorf ab Ecclesia Ranshovense tantummodo pro diebus vite mee et non amplius tali pacto ut annis singulis eidem Ecclesie de eodem XXX denarios non obmittam solvere quoquomodo me autem mortuo et defuncto ipsum predium ad Ecclesiam Ranshovensem libere revertetur Nec quisquam heredum seu amicorum meorum sibi quicquam iurisdictionis usurpabit in eodem In cuius rei testimonium presentem litteram sigillo meo roboratam et confirmatam tradidi preposito Ranshovensi et confratribus ibidem ne eis in posterum per quemquam ulla possit calumpnia super eo vel violentia suboriri testes sunt Altmannus Ulricus Hainricus Domini de Leowolving Poppenberger Judex de Griezbach Plebanus de Erring Joannes Dominus Otto de Schalichin et alii quam plures Anno MCCLXXXII