Charter Document - 02510040
Charter Number: | 02510040 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1280 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
H dei gracia palatinus comes renj dux bawarie viris venerabilibus et discretis domino preposito dicto de chirchperch wernhardo decano totique capitulo ecclesie patauiensis salutem cum plenitudine omnis boni Cum multa faciant pro ecclesia in ranshouen propter que preces pro ipsius iuuamine sunt non inmerito admittende tum quia non habundat reditibus et tamen valde consueuit hospitalitatis oneribus deseruire tum quia sub regulari honestate viuit et ecclesiasticis officijs honestatur Vniuersitatem uestram omni studio duximus exorandam quatenus petitionem a nobis uobis pro ecclesia eadem in releuacione paupertatis sue porrectam pro ecclesia in haimingen eidem monasterio donandam clementer audire velitis et clemencius exaudire Datum in londowe XVIIII kalendas maij