Charter Document - 02510038
Charter Number: | 02510038 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Anno domini millesimo CCLXXVII Sequente die post festum beati Bartholomei apostoli quod fuit in secunda feria Ego chunradus miseracione diuina eligebar canonice et conmuniter in prepositum hnius loci uidelicet ecclesie ranshovensis Feci diligenter in anno sequenti scribere hunc libellum in quo continentur omnia priuilegia huius ecclesie que per singulos rubrice titulos poterunt a legente plenius inuenirj Continentur etiam in ipso libello omnia predia huius ecclesie de omnibus nostris officinis positis longe siue prope siue per emptionem sev per remedia a quacunque persona eadem predia habeamus Ecclesie in quibus ipsa nostra predia diuersimode sunt locata per rubricam in margine sunt expresse ut per ecclesias breui inquisicione quodlibet predium in illa uel in ista ecclesia collocatum a legente poterit citius inueniri Spacia igitur in lineis sunt obmissa ut si qua predia in eisdem ecclesiis uel alias prouenerint huic loco quod ea predia habeant amplum spacium inscribendi Sunt et ibi uinee quas habemus in Austria et quibus sumptibus annuatim ipse vinee excolantur necnon quibuscunque de ipsis uineis sit soluendum et a quibus nobis ipsum ius ciuile debeat nobis soluj Volens consulens atque rogans meos sequentes ut et ipsi eo modo sua gesta ne eorum negotiatio detur in obliuionem posterorum