Charter Document - 02510036
Charter Number: | 02510036 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Leo filius Leonis de Aichperch Notum facio universis quod ex nunc festo Nativitatis beate Marie debeo predium datz der Linten in plenam culturam reducere in edificiis seu in agro Alioquin iure meo in ipso predio sum privatus ab Ecclesia Ranshovensi et a preposito eiusdem loci Debeo etiam singulis annis a dicto predio sive sit cultum vel incultum dare in nativitate S Marie LX denarios Wiennensis monete Ecclesie pretaxate et quatuor Caseos et interesse placito in Ror sicut ceteri qui sunt a preposito prenotate Ecclesie infeodati feodis quibuscunque Hec predicta cum neglexero nisi legitima obstante causa similiter sum privatus eo iure quod habeo in predio sepe dicto et erit integraliter ipsum predium Ecclesie Ranshovensis sed cum servitium videlicet LX denariorum ut est dictum persolvero dicte Ecclesie ipsum predium erit uxoris mee et filiorum meorum Tamen hereditatem recipiant ut est solitum a preposito Ranshovensi et tunc tenentur omnia facere de ipso predio que feci alioquin eandem penam privationis eiusdem debent incurrere predii pro negligentia sicut ego Ne autem hec per me vel meos successores valeant vel debeant immutari quoquam modo in gravamen vel iniuriam Ecclesie Ranshovensis presentem literam sigillis Domini Gundachri de Storichenwerch et Domini Jaenslini de Ror firmiter roboratam predicte Ecclesie dedi in testimonium et cautelam Huius rei testes sunt Dominus Chunradus de Osterna Fridericus Suevus de Braunau Gundachrus officialis in Ror Hainricus de Ranshoven filius Magistri curie ibidem Wachunus in Ror et alii quam plures Acta sunt hec Anno Domini MCCLXXVIII in Ror jn die Policarpi coram Domino Chunrado preposito in Ranshoven et Domino Friderico Capellano suo dicto de Chigilbuch