Charter Document - 02510030
Charter Number: | 02510030 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Altmanus de Leuboluing dei gracia tam presentibus quam futuris cupio fore notum quod ob remedium anime mee et omnium parentum meorum dedi libere dimidium talentum ratisponensis monete persoluendum annuatim ecclesie Ranshouensi de curia mea petrechsperg non obstantibus aliquibus defectibus curie memorate interfui hev incendio ecclesie supradicte ut aliqualis sibi per me facta sit reconpensatio et mee anime saluatio uolo et statuo ipsum dimidium talentum dari in perpetuum ecclesie Ranshouensi Ne autem hec mea donatio a quoquam successorum meorum uel etiam amicorum meorum ualeat uel possit aliqualiter inmutari presentem meo sigillo et sigillo fratris mei domini vlrici litteram feci roborare ecclesie Ranshouensi pro testimonio seu cautela Huius rei testes sunt fratres mei dominus Ulricus hainricus dominus otto dominus Raffoldus de planchenpach dominus albertus chlosnerius dominus fridericus de Sigenhaim dominus otto de Seiuridstorf hainricus hardarius ciuis de praunawo et F frater suus sueuus et alii quam plures Acta sunt hec Anno domini MCCLXXVI sequenti die post bartholomei apostoli in domo mea ad ecclesiam sancte Marie coram uenerabili Chunrado preposito ranshouensi et capellano suo hainrico de Chrainnokch