Charter Document - 02510029
Charter Number: | 02510029 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Writ |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Petrus dei gratia Ecclesie Patauiensis Episcopus Notum facimus vniuersis presentes litteras inspecturis quod dilectorum in christo fratrvm Capituli nostri accedente consensu omne ius Ecclesie nostre siue nostrum quod competere nobis debuit uel potuit in Decima que pertinet ad Curiam sancti Johannis apud Maeticham seu duci consueuit ad eandem cum quesitis et inquirendis cultis et incultis reditibus iuribus et obuentionibus quibuslibet concedimus donamus et confirmamus Ecclesie Ranshouensi In cuius rei testimonium presentes damus litteras sigillorum nostri videlicet et Capituli robore conmunitas cum Testibus subnotatis qui sunt hii Wichardus prepositus Otto decanus Wernhardus de Prampach Ecclesie nostre Canonicus Wer plebanus de Mawerchirchen Magister fridericus Serenissimi Ducis Bawarie Notarius Wernhardus de Inne Wer de Murringe Vlricus filius Christani de Patauia Hainricus de Inne et Al Notarius noster et alii quam plures Datum et Actum in Windorf anno domini MCCLXX sexto Idus Augusti