Charter Document - 02510027
Charter Number: | 02510027 |
---|---|
Cartulary Title: | Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350]) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1275 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Alramus dei gratia Nobilis de vttendorf Notum esse cupio presentibus et futuris quod dedi liberaliter et integraliter Ecclesie Ranshouensi pratum meum dictum Griezwis circa sheoting et putenhusen situm ob remedium anime mee et omnium amicorum meorum ita tamen ut fratres inperpetuum in ipsa Ecclesia conmorantes debeant specialem mei habere memoriam nec non amicorum meorum in anniuersario nostro singulis annis veluti solent anniuersarium suorum confratrvm peragere celebrando missas [] piacula pro animarum salute Ne autem hec donatio mea a quoquam successorum meorum sev per extraneos qualescunque ualeat aliqualiter inmutari presentem litteram meo sigillo roboratam prefate Ecclesie dedi in testimonium et cautelam Huius rei testes sunt Siuridus albero Siboto Hainricus Hainricus Albertus Dietricus ebulus Hainricus ringlinus Hainricus filius magistri curie Acta sunt hec Anno domini MCCLXXV circa assumptionem beate Marie uirginis