Charter Document - 02510026

Charter Document - 02510026


Charter Number: 02510026
Cartulary Title: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1274
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Ainwicus de Salhorn et uxor sua Irngardis omnibus presentem literam inspecturis cupimus esse notum Quod nos Ecclesie Ranshovensi et Dominis ibidem Deo militantibus voluntarie cum favore filiarum nostrarum nec non nostrorum omnium amicorum dedimus tria predia nostra duo in Gundramshausen et unum ibidem in Chopel libere propter Deum pro remedio nostrarum animarum atque nostrorum antecessorum Soluunt annuatim ipsa predia preter X denarios solidos VI Salzburgens monete preter alia xenia sicut decet Prepositus vero eiusdem loci una cum dominis et fratribus pio zelo filie nostre Gerdrudi dederunt prebendam unius sacerdotis in eadem Ecclesia sive loco ab eorum cellario et coquina nihilominus eo modo quod quando in summis festivitatibus vel alio tempore prebenda vini integra ad prandium seu ad cenam Dominis ministratur dicte Gertrudi filie nostre prebenda vini dimidia dari debet ad quodlibet prandium sive cenam quotiescunque feriatis diebus ut est in die Dominica feria tertia seu V feria vel etiam in Sabbato vinum dominis propinatur toties eidem Gerdrudi propinabitur tantum dimidia prebenda In minutione sua vel ut ita dicamus cum venam inciderit tribus vicibus omni anno per quatuor dies III prebendas vini dimidias accipiet et non magis in quinta vero die minutionis nisi duas dimidias prebendas vini Cerevisia vero si habetur ei dabitur tanquam converso Ad hec sepe dicte Gerdrudi filie nostre vestes a Camera ministrentur velut sorori et converse ipsius Ecclesie sive loci vel denarii competentes pro ipsis vestibus ac valentes Ne autem hec nostra donatio prediorum nostrorum sepe dicte Ecclesie valeat per nostros aliquos successores ausu temerario violari presentem literam sigilli venerabilis Domini ri ostri Heinrici nec non Abbatis in Peowern ac honorabilis Capituli ibidem robore roboratam Ecclesie sepius nominate conscribi procuravimus pro legali testimonio nostre tam libere donationis et cautela perpetua seu quieta Acta sunt hec anno Domini MCCLXXIV jn die beati Gregorii Pape