Charter Document - 02510025

Charter Document - 02510025


Charter Number: 02510025
Cartulary Title: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos dei gratia Prepositus Totusque conventus ecclesie Ranshouensis omnibus presentem litteram inspecturis declaramus quod dominus Hainricus de wolfzperch et uxor sua diem udis predia sua in puch duo et in Mivlperch unum nostre Ecclesie ob remedium animarum suarum taliter legauerunt quod singulis annis VI metretas frumenti Purchusane mensure et IIII metretas auene ac duas metretas ordei atque duo sextaria uini cum nobis ab austria ducitur de nostris uineis et non aliunde dicto H et vxori sue predicte dare debemus quando uero aliquis eorum moritur videlicet Hainricus sev diem udis media pars huius annone pretaxate superuiuenti tantummodo dari debet Verum cum ambo moriuntur nichil de predictis dabimus alicui suorum amicorum quia tunc dicta predia in nostram possessionem libere proueniunt sine aliqua pensione Ne autem hoc a quoquam ualeat inmutari presentem litteram sigillo nostri Capituli fecimus commvniri in testimonium et cautelam Acta sunt Anno domini MCCLXXII VIII kalendas Nouembris Huius rei testes Albero Siboto alberus Hainricus Hainricus Chunradus perngerus Fridericus sacerdotes Siboto dietmarus Chunradus conuersi et alii quam plures