Charter Document - 02510024

Charter Document - 02510024


Charter Number: 02510024
Cartulary Title: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1270
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Elizabeth uxor domini ludwici de Fraenching Ortolfus Fridericus wernhardus filii eiusdem omnibus christi fidelibus salutem in omnium saluatore Quoniam humana memoria fragilitatis segnitie uacillatur necesse est ut ei scripturarum remedio succurratur Notum ergo facimus uniuersis quod nos beato Pancracio in Ranshouen Canonicis quoque regularibus ibidem domino iugiter famulantibus nostrum molendinum dictum uulgariter arnoltzmul situm circa curiam dictam Roting de nostra uera possessione iure proprietatis etiam loco nostrarum sororum libere dedimus propter deum ita uidelicet ut ipsum molendinum ab Ottone de lampolding pro VI talentis Salzpurgensis monete soluerent cui a patre nostro fuerat cum dicta curia obligatum omnem uero in pulsationem ipsius molendini a nostris sororibus promisimus intercipere sine offendiculo dominorum in Ranshouen prepositus autem nominati loci cum suis concanonicis matri nostre elizabeth in graciarum actione prebendam unius domine conuerse dedit in uictu et uestitu si forte ipsam ex aliquo casu postposuerit nichilominus ipsis datum molendinum certissime remanebit Ne autem hec donacio a quoquam nostrorum successorum aliqualiter inmutetur sigillum domini ottonis de planch[enpach] huic littere iussimus adiungere ipsis dominis in testimonium et cautelam Huius rei testes sunt dominus H de wolfsperg Otto lampoltinger et filius suus Meingotus de meinhaerting Hainricus latinus Hainricus wonchauser ciues in purchusen et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCLXX in domo latini in purchusen coram Cellario de Ranshouen in festo beati gregorii