Charter Document - 02510023

Charter Document - 02510023


Charter Number: 02510023
Cartulary Title: Kloster Ranshofen Urkunden (Augustiner-Chorherren 898-1813 [1350])
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1268
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Sifridus Dei gratia Prepositus totusque Conventus Ecclesie Ranshovensis omnibus presentem literam inspecturis salutem in omnium salvatore Quoniam opus est ut quidquid in tempore agitur ne cum tempore per oblivionem transeat ac labatur literali testimonio perennetur Notum ergo facimus universis quod nos de communi consensu nostri Capituli et favore Domine Elisabeth quondam uxori Domini Ludwici de Fraenching prebendam unius nostre sororis et converse in victu dedimus aut vestitu precipue propter Deum nec non Ludwico filio eorum etiam dedimus prebendam unius nostri barbati in victu tantum in vestitu vero sibi annuatim dabuntur due tunice de panno criseo seu nigro et ad duos annos pallium duplicatum ad hoc dantur eidem Ludwico quatuor linee vestes annis singulis et calcei qui sibi sufficiunt pro ieme et estate Prenominata autem Elizabeth pro remedio anime sue ac aliqua recompensa sue prebende de bono consensu et puro affectu omnium filiorum et filiarum suarum imo cunctorum amicorum suorum mediante et procurante Ottone de Lampoltingen avunculo suo molendinum suum curie Roting annexum liberaliter dedit beato Pancratio Patrono nostre Ecclesie Ranshovensis nec non fratribus apud nos famulantibus in eternum Tali utique conditione ut si quis amicorum Domine prenotate nos super ipso molendino inpetere forsam voluerit vel vexare cogitaverit atque vexaverit ipsam vexationem Dominus Otto de Lampoltingen et Ortolfus seu Wernhardus filii eiusdem dicte Elizabeth sine nostro rerum dispendio debeant dirimere et planare ad hoc factum persolvendum se et sua nostre Ecclesie obligaverunt Preterea sciendum est quod pro prebenda Ludwici filii dicte Elizabeth et Mariti sui Ludwici de Fraenching curia Rothig pro XX Talentis Salzburgensis monete nostre Ecclesie obligata est per ipsam sepe dictam Elizabeth uxorem Domini Ludwici de Fraenching et filios eorum Ortolfum Wernhardum videlicet et Ludwicum per consensum etiam sororum suarum nec non per manum Ottonis predicti de Lampolting qui dictum molendinum curie Roting connexum ac eandem curiam Roting in obligatione habuit per Dominum Ludwicum de Fraenching pro XXII talentis et LX denariis Salzburgensis monete ex hiis VI talenta nostre Ecclesie remisit Otto Lampoltingarius in solutionem cum nobis iurisdictionem sue obligationis in curia Roting resignasset et XVI talenta residua dedimus eidem Lampoltingero pro Franchingeriis Ortolfo Wernhardo et Ludwico sicque ipsa curia nobis etiam pro eisdem XVI talentis Lampoltingerio que dedimus est obligata Porro si dicti Franchingerii propriis rebus dictam curiam solvere voluerint prebendam Ludwici fratris eorum pro X talentis comparabunt Verum si per res alienas redimere forsan querent pro XX talentis rediment curiam Roting Pro prebenda Ludwici ut superius est expressum debet Otto Lampoltingerius nomine prefati Fraenchingerii omnem vexationem que nobis in eadem curia per amicos eorum ingeritur sine nostro rerum periculo complanare Quecunque vero taxate summe per culturum seu pro expensa accreverint in obligatione ad curiam sepe dictam annumerabitur et Fraenchingeriis dabitur extra pactum Dedimus Ortolfo de Fraenching dimidium talentum XII mete frumenti et X mete avene pro semine ad curiam sepe dictam tunc mete frumenti per XXXVI denarios emebatur et metreta avene pro XV denariis solidos quoque XIII dedimus ad curiam que inculta fuerat excolendam pro duobus bubus X solidos ad eandem curiam Domine Elizabet prenotate vaccam valentem VI solidos lectisternium eidem pro III solidis ad hoc perdidimus in cultura eiusdem curie duos equos valentes VIII talenta Presertim notandum restat si Ludwicus a nobis vivus recesserit pro eo Wernhardus frater suus suam prebendam habebit si autem Ludwicus moritur apud nos nullus fratrum suorum eius prebendam debet recipere vel habere Summa huius est pecunie LI talent Ne autem hec nostra prebendalis collatio sive eorum predii donatio nec non nostri tractatus pactio per nos vel eos valeat immutari presentem literam nostro sigillo et Domini Ortolfi de Planchenpach atque sigillo iudicis Wilhardi communivimus in Testimonium et Cautelam Huius rei testes sunt Dommus Heinricus de Wolfzberg Otto Lampoltingerus et filius suus Otto Meingotus de Meinhaerting Acta sunt hec anno Dom MCCLXVIII in die beati Gregorii Pape